Beethoven : Missa Solemnis Op.123 D-Dur - Credo

Michael Gielen
앨범 : Beethoven : Missa Solemnis Op.123 D-Dur

Credo in unum Deum.
Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem,
factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
Credo (Et) in unum Dominum, Jesum Christum,
Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula,
Deum de Deo, lumen de lumine,
Deum verum de Deo vero,
genitum, non factum, consubstantialem Patri,
per quem omnia facta sunt,
qui propter nos homines et propter nostram salutem
descendit de coelis.
Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria virgine,
et homo factus est.
Crucifixus etiam pro nobis
sub Pontio Pilato, passus et sepultus est.
Et resurrexit tertia die secundum scripturas,
et ascendit in coelum, sedet ad dexteram Patris,
et iterum venturus est cum gloria
judicare vivos et mortuos,
cujus regni non erit finis.
Credo (et) in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem,
qui ex Patre Filioque procedit,
qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur,
qui locutus est per prophetas.
Credo (et) unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
Et exspecto resurrectionem mortuorum
et vitam venturi saeculi. Amen.
et vitam venturi saeculi. Amen.
et vitam venturi saeculi. Amen.




가사 수정 / 삭제

댓글목록

등록된 댓글이 없습니다.